Rozmiar: 15909 bajtów

- 54 -

1293, August 20. Schrom.

Moycho, des Dirslaus von Baitzen Sohn, verreicht dem Hermann von Lauterbach, seinem Voigte, ein Stück Landes in Dörndorf bei Reichenstein, zu Lehn.

In nomine domini amen. Ab humana facilius elabuntur memoria, que nec voce testium nec testimonio litterarum eternantur. Hinc est igitur, quod nos Moycho filius Dirslay de Bicen ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum tenore huius pagine cupimus pervenire, nos ex libera nostri arbitrii voluntate et propria consciencia Hermanno de Luterbach advocato nostro pro servicio suo de libera nostra hereditate in villa nostra in Durhenrisdorf penes Richinstein iure feodali in tali quantitate quantum nostro equo circuiendo tune temporis assignavimus quam sibi pro uno manso taxantes hereditario ac libere contulisse possidendam; ita videlicet, quod nobis de iam dicta hereditate Her(mannus) predictus tenebitur servire singulis annis in festo beati Michaelis cum una marca et dimidia argenti aut cum uno equo pro marca et dimidia conparato, ita tamen quod de prefato servicis concessimus sibi tribus annis a festo beati Michaelis nunc venturo plenariam libertatem. Item ascribimus sibi, quod si sepe dictum Her(mannum) contingerit ingredi viam universe carnis, ut ex tunc uxor ipsius predictam hereditatem pari iure debet possidere aut nichilominus ante dictum Her(mannum) hereditatem prehabitam inposterum vendere contingerit alicui vendat eam ad tale ius, sicut ipse tenuit et possedit. Ne igitur hec donacio inposterum ab aliquo valeat inpediri, presentem paginam conscribi iussimus sigilli nostri munimine roboratam presentibus testibus subscriptis: videlicet domino Andrea milite de Mrococin, Hugone de Hertwicswal, Frederico de Galnow, Tylone de Galnow, Ditmaro villico de Altmansdorf, Nicolao Bezcta villico de Blotnitz et aliis quam pluribus fide dignis. Datum in Srambe anno domini M°.CC°.LXXXX°.III.XIII. Kalendas Septembris.

Orig. Perg. Geringe Reste von gelbseidenen Siegelschnüren.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów